Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE REMISSIONE PRANDII ANNUALIS APUD PEREIUM

Ego Rainaldus insulae Jherennae dominus, notum fieri volo presentibus et futuris presens scriptum inspecturis, quod predecessores mei quoddam annuale prandium a monachis maioris monasterii de Pereio non satis juste exstorserunt, et diu non sine peccato tenuerunt, domumque ipsam in expensis prandii, sine suo profectu, graviter afflixerunt. Ego vero periculum animas meae intuens, et ipsorum assensu, et consilio patris mei Rotberti et fratris mei Gauffridi, nec non et uxoris meae Alienor, sororum, consanguineorum et amicorum meorum, ipsum prandium predictis monachis majoris monasterii, pro animabus predecessorum meorum, patrisque et matris meae, et pro meipso dedi, concessi et quictavi Deo et B. Martino, et conventui majoris monasterii in perpetuam elemosinam, ut domus ipsa de Pereio a tanto grauamine deinceps libera permaneret, et ne ulterius ad illud prandium temere me aspirare liceret, juramento super altare B. Petri firmavi, me nunquam illud ulterius petiturum, nec aliquis de genere meo. Hoc mecum pariter juraverunt Gauffridus de Pereio, et Jaquelinus gener ejus. Monachi vero benevolentiam meam intuentes, me assensu capituli in communi beneficio totius ecclesiae receperunt, et animas predecessorum meorum absolventes, patri meo et nobis filiis suis quingentos solidos contulerunt, et domum ipsam a prandio liberam conservatam. Ne igitur aliquis de genere meo iterum ad illud prandium aspirare tentaret, presentem cartam in testimonio jamdictae elemosynae scribi feci, et contra hujus facti calumpniantes sigillum meum apposui, et nomina testium, qui interfuerunt annotare precepi. Hujus rei igitur testes sunt: Durandus magister prior, qui hoc opus perfecit, Hugo prior de Lanceio, Buchardus prior de Loncumes, Paganus prior de Pereio Guillelmus prior de Auricasa, Galterius carnotensis, Grosset prior de insula Jherrennae, Radulphus capellanus de Lare, Gaufridus de Pereio, Herueus et Gaufridus filii ejus, Odo, etc., et alii plures.