Louis, comte de Blois et de Clermont, fonde le chapelle de Pontijou pour l´amour de Dieu et le repos de l´âme de son pére. I donne aux deux moines qui devront y célébrer le service divin, 10 livres de rente, le bois dans la forêt de Blemart, etc.
Datierung: 1194
Ego Ludouicus Blesensis comes et Clarimontensis, omnibus notum facio, quod laudantibus et concedentibus Katarina uxore mea, et fratre meo Philippo, et sororibus meis Margarita, Isabella, Adelicia, capellam Pontiolii, amore Dei et specialiter pro anima boni patris mei comitis Teobaldi blesensis et mea, et antecessorum meorum fundaui, et stabiliui, et eamdem monachis maioris monasterii, assensu Raginaldi carnotensis episcopi, et G. blesensis archidiaconi, et Gerardi tunc presbiteri de Mauis, ad cuius parrochiam eadem spectat capella, saluo iure parrochiali, perpetuo habendam concessi. Abbas autem et monachi duos monachos presbiteros ibi diuina celebraturos perpetuo statuerunt. Ego etiam eisdem monachis, ibi Deo seruientibus, singulis annis, in prepositura Marchesii, in pascha X libras carnotenses, et in festo sancti Remigii X libras, capiendas assignaui. Ex qua summa sunt XX solidi pro Roberto de Frouilla. Nemus etiam ad usus eorumdem monachorum, in nemoribus meis Blimardi, extra defesios meos et haias, habendum concessi. Sacerdoti uero de Mauis, in cuius parrochia sita est capella, singulis annis X solidos in pascha Domini, et X solidos carnotenses in festo sancti Remigii, capiendos in eadem prepositura stabiliui. Prepositus siquidem marchesnus, uel quicumque preposituram habebit, seu in commendam seu ad firmam, predictis monachis et presbitero similiter sacramento tenebitur perscriptum reddere redditum terminis preassignatis. Quod ut ratum maneret et firmum litteris commendaui, et sigilli mei impressione confirmaui. Testes sunt: Galterius comes Brene, Gaufredus de Bruslone, Robertus de Ueteri ponte, Johannes camerarius, Guarinus de Friesia, Gaufredus cointet, Petrus de Uillebecon, Robertus de Frouilla, Petrus frater eius, Hamelinus ternius, Raginaldus marescallus, Raginaldus cortesius, Teobaldus capellanus, Andreas clericus, Adam clericus. Actum Blesis anno incarnationis dominice millesimo centesimo nonagesimo quarto.