Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CARTA LUDOVICI COMITIS BLESENSIS DE NEMORIBUS SANCTI LAURENTII DE GASTINETA

Ludouicus comes Blesis et Clarimontis omnibus notum facio, quod cum abbas et conuentus majoris monasterii assererent nemora Sancti Laurentii de Gastineta, cum vicaria siue vigeria ejusdem territorii, et eorumdem nemorum, sua esse, et de eisdem posse tanquam de suis suam plenariam facere uoluntatem, et ego me opponerem; tandem meliori ductus consilio, intellecto quod premissa uera essent, dimisi dictis abbati et conuentui omnia predicta pacifice et quiete, excepto quod ego et heredes mei in predictis nemoribus 4am partem pasnagii habebimus, per manum prioris Sancti Laurentii quando pastitio inuenietur in eisdem. In bosco autem qui dicitur boscus Ogerii, nichil habeo. In illa vero parte, que dicitur les Tosches, capient dicti abbas et conuentus quidquid voluerint, pro cellarario monasterii et pro tota abbatia sua, saluo michi pasnagio, ut dictum est, de alio nemore. Volo etiam et concedo pro me et successoribus meis, quod dicti abbas et conuentus dicta nemora et vicariam siue vigeriam habeant, possideant et explectent, et de eis faciant ut de suis, promittens quod et ego, et successores mei, omnia predicta promittimus eos habere pacifice et quiete, et ea obseruabimus, prout superius est expressum. Quod ut ratum maneat et firmum, litteris commendaui et sigilli mei impressione firmaui. Testes sunt Gaufridus de Brulone, Robertus de Veteri ponte, Johannes camerarius, Garinus de Friesse, Petrus de Villebeton, Robertus de Frouille et Petrus frater ejus. Hamelinus terner, Raginaldus marascallus, Raginaldus corteis, Theobaldus capellanus, Andreas et Adam clerici. Actum Blesis, anno incarnationis dominice 1194.