Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«CARTA NIUELONIS DE FRACTA UALLE DE MOLENDINO FULLONUM, QUOD HABEMUS APUD MOREIAS»

Ego Niuelo dominus Merleii, Fracteuallis et Faie, notum fieri uolo tam presentibus quam futuris, me concessisse domino Gaufredo, venerabili abbati, et monachis maioris monasterii, ut facerent molendinum fullonum, iuxta alia molendina sua, que habent apud Uillam presbiteri, uel alibi, in aqua sua, ubicumque illud facere potuerint, absque eleuatione calciate uel excluse, quas ultra mensuram consultam absque meo non poterunt eleuare consensu. Concessi etiam eis quod nec michi, nec alii in feodo uel dominio meo, in tota aqua Lidi, licebit edificare molendinum fullonum aut habere. Concesserunt hoc Aaliz, uxor mea, et filii mei, et filie, et Matheus frater meus. Promisi autem et teneor ex pacto, quod si alii fratres mei, Fulcherius uidelicet et Philippus, de Jerosolimitana, quam agressi sunt, peregrinatione, redierint, faciam hoc ab eis sine ulla difficultate concedi. Promisi etiam fide corporaliter interposita, quod ego molendinum illud tenebor, pro posse meo, contra omnes defendere et garantire mortales. Nec patiemur ego, uel successores mei, ab ullo mortalium pactum istud infringi. Vt autem hoc facerem, dedit mihi dominus G., venerabilis abbas maioris monasterii, quinquaginta libras andegauenses, et C. solidos pro palefrido uno. Pacta itaque ista me bona fide seruaturum pro me, et pro successoribus meis, fidei interpositione, firmaui, et ut debitam obtineant firmitatem, ea presenti pagine fideliter commendata, sigilli nostri feci munimine roborari. Actum fuit hoc apud Moreias anno incarnationis dominice Mo. Co. XCoIo, uidentibus hiis: ex parte mea: Burgundione de Chaunaio, Fulcodio de Boscheto, Girardo moysam, Thion molendinaris, Theobaldo de Merlaio. Ex parte monachorum: Gaufredo priore cellebriensi, Johanne priore Petre fontis, Antelmo priore Fracte uallis, Lamberto priore Moreiarum, Haimone procuratore panetarie. De seruientibus: Radulfo preposito Moreiarum, Robino de bono puteo, Garino maiore Oratorii, Gauterio cubiculario abbatis, et multis aliis tam monachis quam laicis.