Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ego Teobaldus blesensis comes Francie senescallus. Notum facio omnibus has litteras inspecturis conencionem ortam fuisse inter Hubertum de Parae, et monachos maioris monasterii, de maeioria de Merroles, et grangia de Merroles et terrulis hiis adiacentibus, que omnia de suo feodo predictus H. esse dicebat. Prefati uero monachi in contrarium reclamabant. Haec autem controuersia sedata est, me presente et mediante, datis ex parte monachorum XVII libris andegauensibus, predicto H., presentibus eiusdem H. filiis, et assentientibus, quorum hic nomina subscripta sunt, Thomas, Radulphus, Matheus. Guillelmus. Huic etiam paci consensit eiusdem H. filia Aalez. Quod ut ratum haberetur et firmum litteris mandari feci, et sigilli mei munimine roborari. Huius autem rei testes sunt: Hugo de Rolliaco, Hugo de Pomereio, Radulphus beuron, Odo bechart, Robertus de Chancae tunc temporis blesensis prepositus Renaudus corteil, Gaufridus Coraut, Gaufridus maior de Uillaberfou, Robinus de bono puteo, Odo Giliberti de Merroles, Coraudus argentarius, Harbertus de Merroles. Actum Blesis anno ab incarnatione Domini Mo Co nonagesimo.