Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CONFIRMATIO EJUSDEM DONATIONIS A JOHANNE COMITE VINDOCINENSI

Nobilium virorum gesta cito corrumpit obliuio nisi legitimorum virorum fides robur adhibeat, aut scriptura. Presenti ergo pagine commendatum nouerint uniuersi quod Burcardus comes Vindocinensis, diuina pietate commotus, et pro redemptione anime sue, necnon et in recompensatione dampnorum, quae preteritis retro temporibus, ecclesie beati Martini de Lauardino meminerat intulisse, dicte ecclesie monachis in terra sua, quam habent apud Vindocinum, quamdam domum et plateam Johannis de Grangia imperpetuum habere concessit, ita quod, etc. ....................fecit munimine communiri. Ego uero Johannes Vindocini, comitatum iure adeptus hereditario, dilecti auunculi et predecessoris nostri dicti B. comitis, elemosinam benigne pro amore Dei fecimus et concessimus, prout est suprascripta, et ut illabata perpetuo permaneret, sigillo nostro fecimus communiri. His testibus: Hamelino de Roorta, Pagano de Pontiaco, Herueo de Chesia, et pluribus aliis. Actum apud Vindocinum, comitatus nostri primo anno.