Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Bouchard, comte de Vendôme, concède au prieuré de Lavardin la maison de Jean des Granges, avec son bourgeois dans la ville de Vendôme, libres de toutes redevances, en retour les religieux lui pardonnent les dommages qu’il leur a causes, et lui promettent un anniversaire perpétuel pour lui et son épouse Agathe.
Datierung: 1185-1202

DE DONATIONE DOMUS ET PLATEE APUD VINDOCINUM - «DE LAUARDINO»

Nobilium virorum gesta cito corrumpit obliuio, nisi legitimorum testium fides robur adhibeat, aut scriptura. Presenti ergo pagine commendatum nouerint uniuersi, quod ego Bochardus, Comes Vindocinensis, diuina pietate commonitus, et pro redemptione anime nostre, nec non in recompensatione dampnorum, que preteritis retro temporibus, ecclesie beati Martini de Lauardino, meminimus intulisse, dicte ecclesie monachis, in terra sua, quam habent apud Vindocinum, quamdam domum et plateam Johannis de Grangia, in perpetuum habere concessimus, ita quod dicta domus et platea, cum burgense ibi existente, ab omnibus consuetudinibus et exactionibus quorum libet terrenorum dominorum libere maneant et quiete, eo uidelicet cauto, quod burgensis ille, qui in dicta domo et platea manebit, et dictam habebit libertatem, de propria dictorum monachorum terra, quam habent apud Vindocinum, et non de alia assumetur. Monachi uero prefate domus, cum assensu et uoluntate abbatis, et capituli maioris monasterii, ad quod domus pertinet sepedicta, omnium dampnorum ipsis monachis et multotiens dicte domui a nobis illatorum, pro amore Dei, plenarie nobis ueniam impendentes, nobis benignius indulserunt, quod singulis annis nostrum et domine Agathes, vxoris nostre, anniuersarium, nec non et antecessorum nostrorum, statuta die sollenniter celebrabunt, et eadem die duos pauperes honorifice pro redemptione anime mee procurabunt, his testibus: Gilleberto tunc priore eiusdem domus, Guilleimo cane, et Gofredo barbium, et Johanne rossinol, et Guillelmo bastart, monachis uidelicet et presbiteris. Hi uero milites adfuerunt: Gofridus de Vindocino frater dicti comitis, Johannes roille frater militie templi, Guillelmus de sancto Martino, Archembaldus de Karasmo, Guillelmus rufus, Guillelmus de Uaus, Joscelinus bocel, Bartholomeus de Plessiaco, Geruasius frater eius, Johannes de Pins, Matheus de Valeran, Herueus de Chesia, et plures alii. Vt autem hoc ratum et inuiolabile perpetuo permaneat, sigilli nostri munimine fecimus communiri.