Gislebert, prieur de Lavardin acquiert la maison de Jean des Granges, sise à Vendôme, pour 7 livres et demie, et lui en laisse la jouissance pendant sa vie. — Bouchard, comte de Vendôme, l´affranchit de tous droits.
Datierung: 1185-1202
Ne presentis etatis negocia tradantur obliuioni, litterarum non immerito, ad posterorum memoriam, solet apicibus annotari. Ego igitur Gaufridus abbas maioris monasterii, totusque eiusdem ecclesie conuentus, presentibus et futuris notum facimus, quod cum Gislebertus prior de Lauardino, ab illustri comite Vindocini Bucardo obtinuisset, ut quamdam domum cum platea liberam et quietam, cum burgense in ea manente, in terra scilicet eiusdem domus, que est apud Uindocinum, ab omnibus consuetudinibus, et exactionibus in perpetuum haberet, dictus prior domum Johannis de Grangia comparauit, vxore sua hoc et heredibus eorum concedentibus. Et donauit VII libras et dimidium pro eadem domo habenda. Idem uero Johannes dictam domum et plateam, presente decano vindocinensi G., in manu dicti prioris, presente uxore sua, integre in perpetuum resignauit. Dictus uero prior, cum assensu et uoluntate nostra, et nostri capituli, dictam domum cum eadem libertatis integritate, quam a comite vindocinensi obtinuerat, eidem. J., uita ipsius. J. comite, possidendam concessit. Cum autem obierit dictus. J., domus illa ad priorem de Lauardino, sine alicuius reclamatione, immunis et libera reuertetur. Prior autem eiusdem loci, quicquis sit, eliget de terra sua hominem quemcumque uoluerit, et ponet eum in domo memorata mansionarium, liberum et immunem ab omnibus consuetudinibus, exactionibus, quas comes solet accipere ab aliis hominibus. Hanc enim libertatem dedit comes Bucardus predicte domui, pro amore Dei, et beati Martini, ut, quicquis in ea manserit, ab omni consuetudine et exactione liber sit et immunis. Preterea terras omnes, quas eadem domus habebat iuxta Vindocinum, ad oblitas eidemque concessimus quamdiu aduiueret possidere, hoc pacto quod exinde singulis annis persoluet dicte domui tres modios auene, et XIIcim solidos vindocinensis monete. Et huic pactioni prioris et Iohannis interfuerunt G. decanus vindocinensis, Herueus de Chesia, Guido targute, Andreas de Insula, Xristianus de Fracta ualle, Petrus Gocon, Willelmus de Insula, Hilgotus borin, Radulfus auriga. Quod ut ratum permaneat, sigillo capituli nostri fecimus communiri.