Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DONUM X LIBRARUM REDDITUS IN MOLENDINIS FULLATORIISBLESIS»

Ego Theobaldus blesensium comes, et Francie senescallus, notum facio vniuersis quod pro remedio anime mee, et animarum patris et matris mee, et pro anniuersario meo in perpetuum faciendo, Adelicia comitissa uxore mea, filiis quoque et filiabus nostris, Theobaudo, et Ludouico, atque Henrico, Margareta et Ysabella laudantibus et concedentibus, dedi ecclesie beati Martini maioris monasterii, et monachis ibidem Deo seruientibus, decem libras annui redditus in molendinis meis fullatoriis Blesis reddendas singulis annis in festo sancti Remigii. Quod ut ratum maneat semper et firmum litteris commendaui, et sigilli mei impressione confirmaui. Testes inde fuerunt, Hugo de Ambaziaco, magister Raymundus cappellanus, Lambertus saccus, Raginaudus de Roboreto, Robertus de Mesio, Johannes Crassus, Gaufredus presbiter, Anianus clericus, Hebertus marescallus, Herueus de Cuyna villa, Fulco camerarius. Actum Blesis anno Verbi incarnati Mo Co LXXXIIo datum per manum Hildrici.