Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE PAGANO DE FROUILLA - BLESIS - DE VILLA BERFOLDJ»

Ego Teobaldus blesensis comes, Francie senescallus, notum facio uniuersis, quod super contentione quadam, que inter ecclesiam maioris monasterii, et Paganum de Frouilla uersabatur, coram me conuenerunt abbas maioris monasterii Herueus, et Paganus de Frouilla; et coram me quitauit, et dimisit Paganus omnem illam contentionem, que inter eos habebatur, uidelicet de quibusdam terris adiacentibus territoriis maioris monasterii de uilla Berfol, et de Sarmesiis, et de Pontigel. Abbas autem pro hac quitatione dedit Pagano X libras andegauenses, et pro concessione dedit Roberto, fratri eius, XX solidos, et Petro eiusdem fratri X solidos. Quod quia coram me et per me actum est, ut ratum maneret, et firmum litteris commendaui, et sigilli mei impressione confirmaui. Testes interfuerunt, Herueus de Belueer, Gaufredus Borrelli, Odo Borrelli, Girardus de Wauerius, Judicellus. Hilgo de Marco, Herbertus de Uilerbeton, Goslenus nepos Pagani, Johannes crassus, Gaufredus Coraus, W. tunc prior Orchesie, W. monacus carnotensis, Ricardus cellarius Orchesie, et Odo monacus, Gaufredus mala-herba et Petrus frater eius, Andreas de Merlan, Iuo camerius abbatis. Actum Orchesie anno ab incarnatione Domini M. C. LXXXI. Datum per manum Hildeberti cancellarii.