Robert, évêque de Chartres, partage entre le prieur et le curé d’Orchése, le produit des oblations faites dans l´église.
Datierung: 1163
Ego Robertus, Dei gratia Carnotensis episcopus, notum esse volo omnibus tam futuris quam praesentibus Dei fidelibus, quod cum fratres maioris monasterii, et Gaudinus presbiter de Orchesa, de quibusdam communibus redditibus, et de consuetudinibus suis, preter illas de quibus dubietas nulla erat, aduersus se jnuicem diutius fuissent querelati, tandem Carnoti jn praesentia nostra convenerunt, et jbi post labores plurimos ab vtraque parte concessum est, jd apud eos jn perpetuum, ratum haberi, quicquid Herbertus prior de Orchesa affirmaret, praestito juramento, quod jta debet esse. Iurauit itaque Herbertus quod apud Orchesam jn purificationibus mulierum oblationes, quae post feminam purificandam sequuntur, omnes in commune venire debent, et exinde monachi duas partes accipiant, presbiter habeat tertiam. Oblatio vero mulieris, quae purificata est, sua est presbiteri. Item cum post celebratas nuptias, die crastina, nouua sponsua aduenerit ad missam, ex oblatione, sicut de ceteris quotidianis oblationibus, vnum denarium suum presbiter habebit. Caetera oblata, si qua sunt, omnia jn commune, et jn prae dictam partitionem venire debent. Item presbiter, singulis noctibus matutinis monachorum jntererit nisi jmpediatur vel jnfirmitate sui corporis, vel minutione, vel alia causa rationabili. Et si forte presbiter competenti causa defuerit, clericus suus vices eius suplere debet. Haec concessa sunt et jurata jn presentia nostra, et clericorum nostrorum, Amaurici cantoris, Milonis archidiaconi, Jngonis abbatis Bonevallis et aliorum plurium. Haec vt inconuulsa permaneant scripto commendauimus, et sigillo nostro communiuimus, si quis autem haec violare tentauerit, jram omnipotentis Dei, et sancte Carnotensis ecclesie, incurrat; seruantibus vero haec eadem sit pax. Amen. Actum anno jncarnationis dominicae millesimo centesimo sexagesimo tertio. Sigillatum in veteri cera alba.