Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE MOLENDINO JALESII»

Sapientum est consuetudo, quociens rem aliquam uolunt posterorum memorie commendare, litterarum apicibus commendare. Quia igitur sapientum consuetudini aduersari noluimus, rem de qua habendus est sermo scripture mandauimus. Notum sit igitur omnibus tam futuris quam presentibus, Petrum escoti omnes explectationes, et redditus, quos habebat in molendino, quod est Ialesii, et prata, a XVIJ kalendas aprilis in anno, quo rex galliarum sororem comitis Teobaldi duxit uxorem usque ad VI annos, Emobaudo decano VII libras et X solidos uendidisse. Primo autem anno firmam duorum annorum, quinquaginta uidelicet solidos, Petrum a decano constat accepisse. In reliquis uero annis, usque dum totum debitum integre sit solutum, XXti et quinque solidos annuatim debet ei decanus reddere de debito. Si uero aliquid ad emendationem domus molendini uel calciate expendetur, de ipsius molendini firma sumetur. In primo autem anno, quantum molendini ualeant apparamenta uideatur, et si emendata fuerint, quantum ualebit emendatio, ab ipso Petro Emobaudo decano de firma molendini remittetur. Si uero peiorati fuerint, a decano de ipsius proprio emendentur. Huic autem conuentioni attestantur Petrus DD. Guillermus Herberti, Petrus pogut, Gaufridus de Auberis, Gauterius marins, Raginaldus de Cirsiaco, Leddeius beringarius, Stephanus presbiter. Plegii sunt: Leddeius beringarius, Petrus pastor, Gauterus marins, Fides ipsius Petri Escoti. Sic autem est hec statuta conuentio, quod si aut Petrus aut ipse decanus uelit a pacto forte recedere, hec littere legantur, et secundum litterarum sententiam lis terminetur.