Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
EXCAMBIUM TERRAE DE GENESTA, CUM CANONICIS STELLAE

Nouerint presentes et futuri nostri majoris uidelicet monasterii habitatores, quod ego frater Garnerius abbas, et fratres uniuersi capituli nostri, amore et precibus domini et amici nostri Theobaldi, scilicet egregii comitis blesensis, ab ecclesia et a canonicis de Stella accepta in excambium quadam terra eorum, que dicitur de la Geneste, dedimus eis quamdam partem terre nostre proximam illi domui, ac necessariam, attingentem scilicet ex una parte a terra illa, quam antiquitus eis dederamus, usque ad terram eorum, que Copapiat appellatur; et ex altera parte attingentem ad terram, quam ipsi habent de Pagano Mucart, et de Theobaldo de la Greue, secundum certa signa, que infra ipsius terre terminos utrobique monstrantur. Ipsam ergo terram ita libere et quiete, sicut eam tenebamus, eis dedimus, et sicut eam fratres nostri Nikolaus, Galodius, Garnerius, Matheus, cum fratribus ejusdem loci Hugone, Garmundo, Rainaldo, Hatone perambulauerunt. Hujus rei testes sunt predictus comes Theobaldus, Joscelinus turonensis, et frater ejus Bartholomeus vindocinensis. Actum est anno ab incarnatione Domini Mo Co XLo VI0, regnante rege Ludouico.