Même thême que la précédente. C’est la rédaction des chanoines de l´abbaye de l´Etoile.
Datierung: 1146
Nouerint presentes et futuri ecclesiae nostre, uidelicet de Stella habitatores, quod ego fr. Theodoricus abbas, et fratres uniuersi capituli nostri, quamdam terram nostram, que dicitur de la Geneste, quam ex dono Rainaldi militis de la Geneste, in elemosinam possederamus, dedimus ecclesiae majoris monasterii, ipso Rainaldo concedente, insuper et uxore et sorore sua, et sororio suo Mainardo, et comite Theobaldo, et domino Joscelino de Oncal et filio suo, et uxore filii sui, de quorum feodo erat ipsa terra, omnibus his in commune concedentibus. Dedimus autem eam ita libere et quiete, sicut tenebamus in excambium, scilicet pro quadam alia terra proxima domui nostre, et ideo necessaria, quam ipsi abbas et monachi nobis dederunt. Preterea dedimus ipsam terram sicut eam perambulauerunt fratres nostri Hugo prior, Vdilo, Jermundus, cum monachis prefate ecclesie Nikolao, Galodio, Ingelbaldo, Ualentino, Matheo, et cum laicis supra nominatis Rainaldo et Mainardo. Huius rei testes sunt predictus comes Theobaldus, dominus Joscelinus, fr. Tiwnus premonstratensis conuersus, atque supradictus Rainaldus et Mainardus. Actum est anno ab incarnatione Domini Mo Co XLo VIo, regnante rege Ludouico.