Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Maingot, fils de Garnier Maingot, se désiste de toutes réclamations sur la terre de Maves donnée par son père à Marmoutier. Cette paix fut signée d’abord à Montsoreau, à la prière de Gautier de Montsoreau son beau-père, et de Thibaud comte de Blois, du consentement de sa femme et de ses enfants, puis à Marmoutier par le dépôt d’un bâton sur l´autel. Maingot reçut 15 livres, Peregrina sa femme une coupe d’argent, et son fils deux sols.
Datierung: 1134

«DIMISSIO CALUMNIE MAINGOTI DE TERRA DE MAZIUA, QUAM GARNERIUS MAINGOTUS PATER EIUS, ET GOFFERIUS PATRUUS IPSIUS NOBIS DEDERANTBLESIS

Cum Garnerius maingotus et Gofferius frater eius terram illam quam in parrochia Maziue possidebant, in elemosina maiori monasterio dedissent, ita liberam et quietam ab omni exactione et consuetudine, sicut eam libere et quiete a comite blesensi tenebant,et etiam in ipso dono promisissent, quod quandiu uiuerent ab omni calumnia ipsam terram maiori monasterio adquietarent, quod et fecerunt quamdiu uixerunt. Longo post elapso tempore, post mortem scilicet prefatorum huius elemosine auctorum, surrexit quidam Maingotus nomine filius predicti Garnerii maingoti, et cepit nobis elemosinam parentum suorum calumniari, cum nonnulli legitimi uiri tempus date elemosine et mensuram etatis simul eius computantes pro certo affirmarent, quia nondum natus erat quando hec elemosina nobis facta fuit. Cum igitur hac sua calumnia diu multumque uexasset, et etiam in curiam comitis Teobaldi nos ex hoc placitaturos uenire coegisset, tandem post diuturnam suam calumniam, rogatu domini Gualterii de Monte-sorello, cuius filiam coniugem habebat, rogantibus etiam aliis amicis suis et nostris, et precipue iubente domino nostro comite Teobaldo, de cuius principaliter feuo et dominio eadem terra erat, eo tenore quo a prefatis parentibus suis nobis data fuerat, eam nobis concessit, et si calumnia in ea nobis surrexerat, ipse quamdiu uixerit, et heredes sui post ipsum, illam nobis adquietabunt. Hec concessio primum apud Montem sorellum ante Gualterium ipsius castri dominum, iussu domni comitis Teobaldi facta est, presentibus testibus istis: Guillelmo filio ipsius Gualterii, Guillelmo de Tuillo, Haimerico de Barra, Gastinello de Tuillo, Audeberto de Suilliaco, et duobus filiis eius, Pagano mairello famulo panetarii, Isemberto de Borda, Radulfo barba, ipso etiam Maingoto, et Peregrina uxore eius, filio quoque eius Maingotulo, Haimerico de Ruia, Goffrido gifardo, Gualterio bonello, Herchembaudo bergerolo, Gaufrido de Azaio, Bertranno de Conueto. Non multis exinde transactis diebus, prefatus Maingotus cum multis in capitulum maioris monasterii uenit, et in audientia uniuersi capituli atque testium qui cum eo uenerant, calumniam prefate terre penitus dimisit, et per baculum quemdam quo apud Montem-sorellum paulo ante terram ipsam Guillelmo abbati Suilliaci monacho nostro, Gaufredo lepori panetario, Hugoni cellarario et Odoni de Sancto Serenico concesserat, tam ipse Maingotus, quam prefata uxor ipsius et filius Maingotulus, eodem, inquam, baculo, sepedictam terram pro se et uxore ac filio suo nobis concessit, et quod filiam suam adhuc in incunabulis positam, quando loqui posset, concedere facere, promisit ; baculum quoque ipsum posuit in manu domni Odonis abbatis nostri, ac deinde super altare beati Martini portauit, uidentibus testibus istis: Joscelino de Monte-basonis et Radulfo fratre eius; de famulis nostris: Pagano camiliaci, Petro burdone, Girardo de Loratorio, Gualterio cellarario elemosine, Isemberto cellarario, Pagano loquet, Goherio de Sartrino, Pagano mairello, Hubeloto de Sartrino, Roberto de Gahardo et Radulfo de Cambone. Hac ipsa die dedimus prefato Maingoto de caritate XII libras andegauensium, quas ei numerauit et traditit Galterius baronus sub hospitalarius, Burchardus uero de Chainone et filius eius ipsos pro Maingoto receperunt. Dedimus etiam illi sciphum argenteum de marcha ad opus uxoris eius. Hoc uiderunt Petrus burdo, Girardus de Loratorio et Paganus mairellus. Filio quoque ipsius Maingoti, Maingotulo, Gaufredus lepus panetarius duos solidos apud Montem-sorellum in prima concessione dederat. Actum anno incarnationis dominice M. Co XXXo. IIIIo, sub domno Odone abbate nostro.