Foulques des Vallées donne à Marmoutier sa terre du Poirier.
Datierung: 1136
Nouerint omnes — quod Fulcodius de Vallibus dedit nobis, in generali capitulo, pro remedio anime sue, quamdam terram, quam habet inter terras et communia, in qua terra arbor pirus sita est, pariter dedit. Dedit insuper nobis decimam totam, quam in partibus illis in duobus locis habebat. Concessit Guillelmus de Vallibus, filius ejus. — Post paucos dies, concessit hoc dominus Rainaldus de Castello, de cujus feuo erat, et Rainaldus filius ejus, in una camerarum majoris monasterii, Gaufredus quoque frater ipsius Rainaldi. Testibus ex parte eorum: — Gaufredo de-Arrablio. — Postea concessit Alburgis, que et Dometa (vocatur), vxor prefati Fulcodii. — Apud Centenai, anno 1136.