Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE MOLENDINO DE HULPINO (ALIAS: DE HERPINO) LAUARDINOCENOMANNIS»

Notum sit omnibus quod Rainaldus de Monediaco, filius Teoderici uenatoris, calumniabatur monachis maioris monasterii Lauarzini commorantibus dimidium molendinum qui dicitur de Hulpino, dicens eum patris sui antiquitus exstitisse. Propter quem cum in multis predictos monachos infestasset, tandem mediante domino eius Tetbaldo filio Rotberti de Rupibus et Maleto uicario, uentum est inter eos ad huiuscemodi concordiam. Dimisit namque ipsis monachis Rainaldus illam omnino calumniam, et quicquid in eodem molendino habere uidebatur, eis in elemosinam perpetuo possidendum [quiete] donauit, et hoc idem sorori sue Ameline et filiis ac filiabus eius concedere fecit, quorum ista sunt nomina: Haimericus, Guido, Matheus, Annota, Osanna, Hildeburgis. Habuit autem inde iam dictus Rainaldus de caritate beati Martini per manum Rainaldi armarii, et alterius Rainaldi fratris eius tunc Lauarzini prioris, XXX solidos andegauensis monete, soror uero eius et filii ipsius septem solidos. Testes de concessione Rainaldi sunt monachi: Guillelmus prior, Nicholaus, Rainaldus armarius, Guiscelinus, Radulfus cellerarius, Constantinus; laici uero: Maletus uicarius, Leddetus maior de Rochetis, Johannes de Mesleio, Rainaldus coluber, Harduinus mesletus, Paganus Gazellus, Bodo coquus, Giraldus prepositus Dal meriaci. Testes uero de concessione Ameline sororis iam dicti Rainaldi et filiorum eius ac filiarum, que postea ad domum ipsius facta fuit, isti sunt: domnus scilicet Rainaldus armarius, et alter Rainaldus frater eius sicut iam dictum est tunc Lauarzini prior. Laici autem Landricus de Fonte, Rainaldus pieletus, Landricus filius Uaslini, Stephanus filius Martini, Rainaldus de Aula famulus de Lauarzino, Jordanis de hospitali et Johannes famulus sacriste. Notandum uero et sciendum est quod Hildeburgis minor filia Ameline, sororis Rainaldi, sexto loco superius nominata, in cunabulis erat quando hec concessio facta est. Mater uero eius que eam nutriebat, uice filie, sicut mos est, concessionem fecit. Auctum anno ab incarnatione Domini M. C. XXX.