Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«CONCESSIO ABSALONIS DE SALMURO DE UINEIS NOSTRIS DE LAUARZINO QUE DE FEUO EIUS ERANTCENOMANNIS»

Nouerint omnes quod nos conuentus uidelicet maioris monasterii uineas quasdam apud Lauarzinum habebamus, quarum pars maior de feuo Absalonis Rotonnardi de Salmuro erat. Sed cum easdem uineas diu tenuissemus et paruum commodum inde habuissemus, procuratio quoque et uestitura monachi qui ad faciendas uineas a nobis deputabatur, multum monachos uel domum de Lauarzino grauaret, tandem consultius et utilius esse perspeximus ut aliis hominibus uineas traderemus, qui eas facerent, et nobis certum censum annuatim redderent. Verum cum nonnulli nostrum dicerent, hoc non debere fieri sine assensu Absalonis supra nominati, eo quod omnes pene uinee de feuo eius essent, contigit, disponente Deo, Absalonem ad nos ueuire. Quem cum super hac re domnus Odo abbas, et domnus Guillelmus prior conuenirent, et consilium ab eo quererent, pro consilio laudauit, et bono animo concessit, ut uineas aliis hominibus traderemus, qui annuum censum inde nobis redderent; ita tamen ut solitum suum censum de eisdem uineis ipse non amitteret. Hanc eius concessionem audierunt domnus Odo abbas, Guillelmus prior et Rainaldus armarius. De laicis uero Rainardus de Salmuro, Peloquinus camerarius archiepiscopi remensis, Petrus martini, Willanus maior de Ponte, Rainaldus maior de burgo maioris monasterii, Rainaldus coluber et alii. Actum anno ab incarnatione Domini M. Co. XXXo.