Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE DECIMA QUAM CANONICI SANCTI KARILELFI CALOMPNIABANTUR APUD FRANCAM UILLAMMOREIASCARNOTENSIS»

Reuerendissimo domino et patri G. Dei gratia Carnotensi episcopo ac Sancte R. Ecclesie legato, A. marciniacensis monacha comitis Teobaldi mater, fideliam munus orationis. Peruenit ad nos quod canonici sancti Karilelfi decimam de dono elemosine de Franca uilla, quam uenerabilis Stephanus, comes socius noster et ego maioris monasterii monachis dedimus calumpniauerant, et ideo nouerit uestra paternitas hanc calumpniam in presentia nostra, cum adhuc in seculo agerem, sic uentilatam et omnino definitam esse, ut nullatenus super hoc prefati monachi inquietari debeant. Quapropter [quippe quia] canonici illi nobis, coram positis pluribus legitimis testibus, hanc querelam monachis prorsus quiete dimiserunt. Quocirca uestre sanctitatis paternitatem exoro ne super hoc iam dictos maioris monasterii momachos ulterius ullo modo fatigari permittatis. Vale.

Karissimo filio suo Tetbaldo blesensi comiti A. marciniacensis monacha materne dilectionis affectum. Memor sum quidem, fili karissime, quod cum adhuc in seculari habitu degerem canonicos sancti Karilelfi, de decima super dono elemosine de Franca uilla, quam socius noster comes Stephanus pater tuus et ego maioris monasterii monachis dedimus, conquestos fuisse. Super quo nouerit dilectio tua quod idem canonici hanc querelam in presentia nostra jam dictis monachis ita prius annuerant, [dimiserunt], ut eadem querimonia deinceps sine reclamatione perpetuo sopiretur. Quapropter [eapropter] te, dilectissime fili, exoro ut elemosinam nostram quam libere monachis dedimus, sic illis libere custodias, ne ulterius aliqua controuersia super hoc ecclesia maioris monasterii fatigetur. Vale.