Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO TETBALDI DE LA GREUIA DE DECIMA DE LA VOLVA

Notum sit presentibus et futuris maxime autem successoribus nostris huius loci maioris monasterii, quod anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo, Tetbaldus de Lagreuia et Wlgrinus filius Gauffridi pagani venientes ad maius monasterium, honorifice suscepti et procurati sunt, et in crastino susceperunt in capitulum nostrum beneficium et participationem societatis nostre. Tunc vero ibidem predictus Tetbaldus dimisit prorsus ac reliquit omnes calumpnias et querelas, quas eatenus aduersus nos habebat. Praeterea dedit et concessit nobis in perpetuum decimam omnem tam annonae cuiusque generis quam caeterarum rerum de terra de Lauolua, quam terram tenebat Angesisus de eo, et quam post decessum ipsius Angesisi per eius concessionem et condonationem propriam in loco heredis habere debebat. Insuper dedit et concessit nobis de omnibus hospitibus eiusdem terrae de Volua, tam presentibus quam futuris, panem et candelam et ceteras oblationes ita ex integro sicut Angesisus habuerat. Hoc autem sciendum est quod haec omnia dedit et concessit nobis et pro anima sua et parentum suorum, specialiter vero vt ipsum predictum Angesisum monachum faceremus. Quod ita factum est, quia eumdem Angesisum post hec infra vnum mensem in monachum suscepimus. Cuius totius rei donum posuit in manu domini Willelmi abbatis, per quemdam baculum, quem ad maiorem euidentiam, exiens de capitulo, super maius altare posuit, videntibus istis: Wlgrino qui cum eo fuit, de famulis nostris: Augerio Gatel, Gaudino famulo prioris, Petro Teul, Hildegario Bechet, Petro Burgeum, Adelardo de Tauento, Rainaldo colubro.