Hugues de Crucheré sur le point de mourir donne à Marmoutier un cens de 6 s. 4 d. que lui payait le prieur de Lancé, avec le consentement de sa femme, de ses fils et de ses frères.
Datierung: 1120
Notum fore uolumus tam futuris quam presentibus quod Hugo de Cuschere miles quidam, cum egrotaret apud Uindocinum castrum, infirmitate qua et mortuus est, consulens tam anime sue quam et vxoris sue Rosthe nomine, que et Agnes vocabatur, ipsa concedente, dedit Deo et Beato Martino, et nobis majoris monasterii monachis, habendos 6 solidos et 4 denarios de censu, quos ei solebat reddere per singulos annos prior obedientie Lanciaci. — concesserunt fratres ipsius Hugonis, id est, Ingelbertus guanerioth et Rainaldus Cheroth, et Frogerius cognomento uerum-dicit. Nepotes quoque ejus, id est Ernaldus, qui cognominabatur trahit-foras, et Gualterius et Acharias. Hoc audierunt Bartholomeus filius Goffredi Pagani et fratres ejus. Cum ergo supradictus Hugo eadem infirmitate paulo post obisset, deuotissima prefata vxor ejus fecit corpus deferri sepeliendum ad hoc majus monasterium nostrum, ipsa etiam cum pluribus ex suis corpus usque ad sepulturam prosecuta, uenitque in capitulum nostrum una cum supranominatis fratribus et nepotibus defuncti uiri sui, tam illa quam et illi, sed et Herueus de Villarebla cognatus defuncti, et Achardus uicarius uenerunt cum ea, et iterum concesserunt et donum supra majus altare per quemdam baculum posuerunt, et suscepti sunt omnes in societatem, et participationem totius beneficii nostri. Nos uero, finito capitulo et missis cantatis, honorifice sepeliuimus corpus. Actum anno ab incarnatione Domini 1120, presidente nobis domno abbate Willelmo, anno 16o, procurante obedientiam Lanciaci domno Alberto monacho nostro.