Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Quoniam longua temporum decursione multas res bene gestas obliuioni tradi uidemus, nostre posteritatis memorie commendamus, quod dominus huius castri Lauarzini, Aimericus nomine, cognomine uero Gaimardus, et Maria uxor eius, astalagium de pane quod colligitur per totum istud castrum, sicut ipsi libere et absolute habebant, sic monachis huius sancte aeclesie Dei et beati Martini libere et absolute habendum in omni tempore dederunt et concesserunt. Quia enim filio suo, Salomone nomine, in articulo mortis posito, utrique parenti et ceteris coastantibus uisum est ipsum puerum magis indigere beneficio quam lacrimis, suprascriptum astalagium pro eiusdem pueri beneficio monachis, ut diximus donauerunt, rogantes et humilliter postulantes, ut eumdem puerum in monachum susciperent. Quem ut rogauerunt monachi in monachum susceperunt. Huius autem dati presentes auditores fuerunt quorum hic nomina subscripta habentur. Guiscelinus, dapifer, Hamericus gundaera, Calud, Bardolus, Hilgodus uillicus, Rainaldus de aula, Hildricus, Rainaldus pullus, et multi alii. Monachorum uero, quibus hoc in loco existentibus, hec acta fuerunt, hic nomina retinentur: Odo de Sancto Celerino qui tunc prior erat, Petrus de Turonus, Iuo, Bernerius, Bermundus, Giraldus, Fulcodius.