Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE PRATIS QUE CONCESSERUNT BORDE FULCODIUS DE GALERI ET MONACHI DE FONTE MELLANDI - BLESIS»

Notum sit omnibus presentibus et futuris fratribus nostris, quod Fulcodius de Galeri de illis pratis, que dederat et concesserat in elemosinam fratribus nostris de fonte Mellandi, quorum tamen partem sibi in uita sua retinuerat, dedit V quartaria obedientie nostre de Borda, per manum domni Heruei, tunc temporis eiusdem obedientie prepositi, concedentibus predictis fratribus de fonte Mellandi, nec non et alia V quartaria dantibus, de illis que iam acceperant. Sed ne aliquando frater de predicta obedientia Borde iniuriam pateretur, sic libere et solute data et concessa sunt illa decem pratorum quartaria ab utrisque, Fulcodio scilicet et fratribus de fonte Mellandi, ut in perpetuum in iure et dominio sint eidem obedientie de Borda, retentis solummodo decem denariis de censu. Ex concessione et dono Fulcodii sunt isti testes: Gaufredus monachus noster aurifaber, Gaufredus fergant, Aucherius de Coldreia, Aucherius asinarius. Ex concessione monachorum de fonte Mellandi: Petrus leidet, Gausbertus cellararius, Adelelmus de Pontico monachus.