Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTICIA DE ANGUILLIS AUREI MONTIS ET DE AUCTORAMENTO GAIMARDIDE LAVARDINO»

Fidelium dilectioni litteris notificare curauimus, quod Haimericus Gaimardus Lauarzini dominus, dedit sancti Martini monachis Lauarzini commorantibus, pro animabus suorum parentum, piscationem suam de molendinis aurei montis, perpetuo habendam, gratantissime faciens eis auctorationem omnium rerum, quas sui antecessores sancto Martino et ipsis monachis dederant. Vnde faciens donum domno Petro, tunc Lauarzini priori, reuestiuit eum inde per quendam baculum hulseaticum, ad fenestras lauarzinensis aulae, multis presentibus. Ex quibus sufficiant in testimonium Matheus borrel, Giraldus siniscalpus, Hugo nigra bodella, Ebrardus seseptimus, Rainaldus seseptimus, Hilgotus de Brueria, Carotus burgensis, Hubertus frater Fulcodii, Lebertus famulus, et Golandus canonicus. Beatrix quoque ipsius Gaimardi soror hoc donum et hanc auctorationem gratanter auctorauit, sub his iterum testibus, qui cum ipsa erant, Galterio bastardo fratre ipsius, Hilgoto de Brueria. Cum priore uero erant Golandus canonicus, Carotus et Lebertus. Deinde iam dictus prior adiuit nichilominus Hamelinum de aureo monte, supplicans ut et ipse auctoraret, ne uidelicet dum guerra foret inter Lauarzinum et aureum montem, monachi perderent quod pace existente sine contradictione possidebant. Quod Hamelinus gratantissime annuit, prefato priore promittente sibi quatenus die anniuersaria depositionis Haluisse uxoris eius, monachi de Lauarzino annuatim signa sua sonarent, memoriam tam eius quam omnium fidelium in orationibus suis facientes. Hoc uiderunt et audierunt: Guido de Luceria, Gauffredus blancus frater eius, Chainolius siniscalpus Hamelini, Teodericus uenator, Girbertus uigerius, Mauricius minterius, qui cum priore erat. Philippus quoque ipsius Hamelini filius hoc gratanter pro anima matris sue autorauit, presentibus his: Pagano de sancto Karileffo. Pagano de Barra.... ex auctoratione Gaimardi.