Gaimard, seigneur de Lavardin, comme gage de son repentir, abandonne tous ses droits sur les vins et les pressoirs du prieuré de Lavardin.
Datierung: 1101-1124
Presentibus et futuris monachis nostris scilicet maioris monasterii notum fieri uolumus quod Gaimardus dominus Lauarzini, abstulit nobis boues de obedientia Semitarii. Postea uero penitens et se male fecisse recognoscens, concordatus est nobiscum hoc modo. Dedit siquidem nobis, pro restauratione boum nostrorum,et pro anima sua et parentum suorum, XVII denarios decensu, quos accipiebat decellario nostro Lauarzini, et unum obolum quem habebat de unaquaque summa uini, que uendebatur in eodem cellario, ut haberemus ipsum obolum ab emptoribus uini sicut ipse habebat, et concessit ut nunquam dimitteremus uendere uinum nostrum prope bannum. Concessit quoque ut quicunque tam de suis hominibus, quam de quibuslibet aliis, uellet pressorare in pressorium nostrum eiusdem castri, faceret licite sine ulla calumnia. Concessit eciam ut si ipse vel aliquis ex heredibus eius uellet exire de dono isto, uel de tota concessione supradicta, cogeret eum Hildebertus cenomanensis episcopus, et qui post eum in episcopatu successerit. Et inde misit donum super altare Lauardini, quod recepit Raherius decanus. Testibus istis ex parte Gaimardi: Rainaldo bigarel, Pagano graienno fratre eius, Pagano de Fracta ualle, Willelmo Rebrach, Fulcherio de Ferreria, Vaslino. Denique Guarino priore Lauarzinenni, Daniele caluo, postea abbatte de Ebronio, Gamaldo, Iohanne langobardo, Richardo. De famulis: Carpentario Hildrico, Herueo filio Loripedis, Rainaldo. Hoc totum concessit uxor eius Godehildis. Testibus Fulcherio de Ferreria, Pagano graelenno, Haueleriomaiore, Raherio decano, Willelmo presbitero, Stephanno presbitero, Huberto clerico. De nostris Warino priore, Daniele monacho, Rainaldo monacho carpentario.