Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit fratribus nostris monachis maioris monasterii, quod manufirmam quam dedit nobis domnus Otbertus moriens apud Vindocinum, calumniatus est nobis Gaufredus de Turniaco, dicens nos debere releuamentum dare secundum precium terre, et habere uicarium in ea. Sed cum ueniremus de hoc ad iudicium, dissertum est et definitum releuamentum illius terre non esse nisi de precio centum solidorum, id est VIII solidos et IIII denarios, nec debere in ea esse uicarium. Quod cum ille contradicere non posset, reliquit utramque calumniam, et recepit releuamentum suum, scilicet octo solidos et IIII denarios. Quod ut ille libentius faceret, et res firmior esset, dedimus ei XL solidos, et ipse dedit nobis fideiussorem Matheum de Monteaureo, quod si quis inferat nobis calumniam aut damnum pro sua parte, ipse acquietabit nobis calumniam et damnum restituet. Actum apud Montemaureum in platea mercati super stallos, anno domni abbatis Bartolomei VIImo, Huius rei testes: Albericus de Monteaureo, Matheus et Drogo frater eius, Fulcodius de Benasta, Malgerius filius Amalrici de fisco, Rainaldus filius Leterii. De nostris: Odo monacus, Sigeuertus monacus, Ascelinus monacus, Johannes conuersus, Landricus cellararius de Vindocino, Guandelbertus de Semitario. Fratri quoque eius Drogoni cognomento cauli dedimus IIIIor libras denariorum, et concessit nobis eandem manufirmam iam deinceps absque uicario et absque releuamento in perpetuum tenere, annuente uxore sua Aremburge nomine, cui pro hoc dedimus unam uaccam. et filiio eius Gaufredo, qui habuit inde IIII denarios duos alios infantes tunc habebat tantum, qui nondum poterant loqui. Actum apud Lauarzinum, ante Auelinam Salomonis filiam. Huius rei testes Matheus de Monteaureo, Joscelinus roignardus, Gauterius granerius, Garinus rastellus, Hugo filiius Fulberti, Fulcradus frater eius, Guido, Teodericus uenator. Laurentius de Buziaco, Simon filiius Harduini, Simonellus filius Garini. De nostris: Giraldus mutiolus, Rainardus, Odo monacus Ascelinus monachus. Censum autem consuetudo est reddi apud Vindocinum, qui sit II solidorum.