Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Nosse debetis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii sancti Martini, Guicheerium cognomento tallahardum, et Gaufredum hatiuatum, et Rodulfum fratrem eorum, cum attulissent ad nos defunctum Iuonem patrem suum terre mandandum, donasse sancto Martino et nobis culturas dominicas ipsius Iuonis, quas habebat apud uillam Gumberge, pro anima uidelicet illius, et propter quod tapetum in quo adductum fuerat illud corpus, eisdem reddidimus. Salomon autem frater eorumdem, quia tunc adhuc puer donationi eorum non annuisset, post annos plures unum modium frumenti a nobis accepit, ut annueret, et annuit. Testes hinc fuerunt. Odo monachus et prior, Gauscelinus monachus prepositus de Buziacho, Ansegisus homo sancti Martini, Boselinus faber, Robertus hospitalarius, Herbaldus de Nogento, Hilduinus filius Durandi.