Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA FVLCHERII RICHI DE ALODO SPINOCHIASVENDOCINODE LAUARDINO

NOTUM SIT SUCCESSORIBUS NOSTRIS. QUOD FULCHERIUS DE UINDOCINO COGNOMENTO RICHIS. DIUINITATIS AMORE compunctus, pro animae suae remedio dedit sancto Martino maioris monasterii, ad usum scilicet fratrum ibidem omnipotenti Deo seruientium, quendam in pago uindocinensi quatuor fere milibus ab ipso castro a parte australi procul situm alodum, qui Spinochias (appellatur), ab omni calumnia omnique consuetudine seu alicuius redditus exactione liberum atque absolutum, sicut ipse eatenus tenuerat. Donauit etiam eidem sancto de terra, quam iusta eumdem alodum in dominium habebat, arpennos circiter XXti, ea uidelicet ratione ut monachi sancti Martini libere et quiete eos sicut ipsum alodum eterna possideant hereditate, nichil pro ipsis seruitii aut consuetudinis persoluentes. nisi tantum denariorum XXti censum, quem ipsi pro recognitione quo res firmior foret, Fulcherio inuito, sua sponte immisere. Qui census annis singulis ad festiuitatem sanctae Mariae VIII Kalendas Aprilis a monachis persoluetur. Et si quicquam de eodem censu reddendo tardi aut negligentes extiterint, salua supradictorum arpennorum donatione, id ipsum eis legaliter liceat emendare. Vt uero donationis eiusdem hec cartula certiorem uideatur habere firmitatem, ipsorum testium qui ad hoc uidendum fuerunt producti nomina inferius annotata continentur per ordinem.

Giraldus maior de Giliaco.

Rainaldus presbiter de sancto Leobino.

Morandus de Vindocino.

Durandus presbiter de sancto Martino.

Rotbertus timonus seruus Fulcherii.

Fulchradus bastardus.