Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit successoribus nostris quod Hildeardis uxor Fulcherii richi de Uindocino, in extremitate uitae sue, dimisit sancto Martino maioris monasterii ad usum scilicet fratrum ibidem uniuersitatis domino famulantium, non tantum pro animae suae euasione ab eterno incendio, sed etiam pro patrie celestis amore, molendinum unum in loco consistentem qui la capa nominatur, et duos arpennos et dimidium uinearum apud uillani quae Nuceriacus appellatur consistentium. Huius autem utriusque donationis cartula pleniorem ut obtineret firmitatem, nominibus testium qui eandem donationem fieri uidentes et audientes affuerunt, ipam subnotari curauimus. Rodberti timonis prepositi. Mainardi capellani ejusdem domine. Gauzberti filii Bernerii de Putellis.