Franchise du moulin donné par Fulbert de Lavardin alors moine, contre les prétentions de Constant de Rannay et de ses fils, qui en réclamaient le cens, après un duel entre les champions des deux parties.
Datierung: 1050-1070
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet habitatores monasterii sancti Martini, Constantium de Radenaco una cum filiis suis HUGONE et BERENGERIO expetisse censum de palatico molendini quod nobis vendidit filius Burchardi de Charesmo nomine Hilgodus, et Guitburgis, mater ipsius. Nam palus ejusdem molendini fixus erat in terra ipsius Constantii, censum tamen de illo reddere nunquam fuit consuetidinis. Idque iam dudum probabili fuerat ratione monstratum à Salomone de Lauarzino contra Niharnum de Monteaureo, cum aliquando terra illa in ipsius Nihardi deuenisset feuum, nunquam scilicet fuisse consuetudinis pro palo illo reddere censum. Id actum est eo tempore quo molendinum ipsum tenebat Gualterius cognomento granarius, qui testis hinc nobis extitit idoneus, et hoc ita tunc fuisse probatum omni lege probare paratus. Nec solus quidem ipse, sed et omnes qui eumdem molendinum hactenus tenuerunt, de palo illo censum non esse reddendum similiter asserunt. Et quidem census IIIIor denariorum de terra illa reddebatur, non tamen pro palatico sed pro motatico, hoc est pro eo quod ex ipsa terra prenditur ad opus excluse molendini illius Cum ergo hunc ad palaticum uertere uoluiset ille Constancius, ad istum tandem res est deducta finem. Fulbertus de Lauarzino, qui censum illum motatici, dum esset in seculo, annis multis reddiderat, et nunc noster monachus factus erat, defendi fecit contra illum per quendam nostrum hominem, scuto et baculo cum campione ipsius Constantii decertantem, pro palo illo censum nec se unquam reddidisse, nec esse jure reddendum. Quod et ille uellet nollet quandoque recognovit, et omnem in perpetuum reclamationem illius palatici, superato in ipsa decertatione suo campione, guerpiuit, bellumque iniuste assumptum, prout placuisset Alberico de Monte aureo, sub cuius haec acta sunt iudicio, legaliter emendatum se spopondit testibus istis.
Alberico de Monteaureo. Hugone de uilla malorum. Adam lilio eius. Frotmundo senescalco. Odone rufo. Matheo de Monte aureo. Gauffredo carpentario qui fuit noster campio. Drogone fratre Mathei. Fulcodiode Monteaureo. Damaso filio Leodegarii. | Arnulfo de Alnezo. Hilgodo filio Herberti. Fulcrado filio Fulberti. Guicherio famulo. Gaufredo famulo. Rainardo fratre eius. Girardo famulo. Rodulfoqui fuit famulus. Guarnerio monacho. Hugone monacho. Fulberto monacho. |
Post ista cum filii Constantii contra justitiam iam manifestissimam pro suo posse rebellarentur, facto sursus placito coacti sunt omnes tam scilicet Constantius ipse quam supra nominati duo filii eius, et adhuc tertius nomine Lisoius, quicquid circa molendinum illum reclamauerant seu reclamabant in perpetuum guerpire ex toto, et guerpitionem suam sacramenti iuratione firmare, ut nichil unquam pertineat ad eos de molendino ipso uel de altero qui est iuxta ipsum, neque de exclusis eorum, neque de ulla re omnino quae fiat propter eos, illud tantum motaticum suum accipient, quod antiquitus accipiebant. et omnia prorsus ad molendinos pertinentia, ab uniuersa reclamatione clamauerunt et iurauerunt perpetuo quantum ad ipsos manere quieta. Ad quod tamen ne se dicerent uiolentia potius quam iustitia cogi, satis oblatum prius illis est, ut si quicquam se iuris aut rectitudinis habere putabant, tota libertate monstrarent. Quod quia nullo modo ualerent, una cum uxore sua Constantius ipse et filii eius guerpitionem illam omnes sicut est soepius intimatum fecerunt. Ita pardonati sunt illis XXX solidi de emendatione supra memorati belli, et alii X de forisfacto Berengerii filii Constantii, qui occiderat molendinarium eorundem molendinorum. Acta sunt haec testibus istis.
Alberico de Monteaureo. Odone rufo. Hugone de uilla malorum. Adam filio eius. Matheo de Monte aureo. Teduino filiastro eius. Willelmo bucello. Guillelmo de Ruiliaco. Fulcodio de Benasta. Fulcone filio eius. | Hugone cadeberto. Achardo filio Gualdrici. Bernardo taleuato. Gauffredo filio Ermenrici. Teoderico fratre eius. Hugone filio Aimerici. Tetbaldo sororgio eius. Lamberto homine Drogonis. Michaele rufo. Isenbardo filio Heruei. |