Randenus de Vendôme avait donné à MM. deux arpents de vigne à Villedieu. Après sa mort, les religieux les affranchissent de tous les droits que réclamaient Ingelbaut le breton de Vendôme, sa femme et ses fils, et Eudes le roux seigneur féodal.
Datierung: 1040-1070
Homo quidam de Vendocino Randenus nomine dimisit nobis moriens in loco supra Vendocinum, qui uilla Domini appelatur, duos arpennos uineae Morenam el Mixtitiam nuncupatos. Hos Ingelbodus Brito de Uendocino abstulit nobis cum jam homo obisset, dicens eum seruum suum fuisse, cui et si carta contradiceret defuncti, nos tamen concordare potius cum iniustissimo peruasore quam placitare eligimus; unde tam illi quam et uxori ejus Hildegardi quator denariorum libras et decem solidos donauimus, filiis quoque eorum primogenito nomine Vulgrino quinque solidos, Fulcherio et Paganello tres denarios singulis, Hugo nihil inde accipiens vendit onem parentum gratis auctorisauit; ex quibus Ingelbaldus et Hugo ad nos in capitulum nostrum venerunt, donumque ibi fecerunt de uineis, ac super altare ecclesiae nostrae reportauerunt, quatuor reliqui auctorisauerunt hoc apud Vindocinum, diuisis in membrana qui utrique auctoramento interfuerunt.
Testes de auctoraments Ingelbaudi, et Hugonis. Wismandus de Superbonon. Fulcrannus filius Gauscelini. Gosfredus frater eius. Gondragius batardus. Frodo medicus. Robertus hospitalarius. Ciraldus mucellus. Bernadus coquus. Nihardus. | Constantius. Vrsio. Odo, quoci. De auctoramento Hildegardis, Vulgrini, Fulcherii et Paganelli. Vuismandus de Superbolon. Fulbertus thelonearius. Landricus cellararius noster de Vindocino. Hauisus talemerarius. |
His itaque peractis Odo rufus in cuius terra uineae soepedictae consistunt, dicens eas emptas, a nobis venditiones inde XV solidos requisiuit, quos sibi paciscentibus nobis negauit se pro his uineas nobis nisi sub uicario auctorisare, quo scilicet superstite quietas eas haberemus, defuncto autem aut ab Odone aut ab herede suo releuaremus. Verum hoc cum iniustissimum appareret, homini tamen satisfecimus, donantes illi decem solidos super prefatos quindecim atque ita uineas nobis in perpetuum auctorisauit in curia Heruei de Lauarzino, testibus istis.
Herueo de Lauardino Auelina uxore illius | Matheo de Monteaureo Drogone fratre ejus |
Gauscelino monacho nostro de Buziaco tunc temporis preposito, per cuius manum facta fuerunt haec omnia, et primoribus de Lauardino omnibus, qui tunc curiae inerant [aderant].