Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTICIA BREHARDI. — UINDOCINUM

Notum fiat prosperitati nostre quemdam uirum nomine Brehardum, igne diuino compunctum, dedisse pro remedio animae suae sancto Martino maioris monasterii, ad incrementum scilicet rerum quibus fratres ibidem omnipotenti Domino seruientes sustentantur, quinque arpennos alodi, tam prata quam terram arabilem sitos in Burziaco, apud uillam que mansibis uel alodus appellatur. Rursus in alio loco uir idem dedit iam dicto sancto apud uillam que Tridiacus appellatur arpennum et dimidium prati, soluentem annuatim censum decem denariorum, missa sancte Marie, VIII kalendas apribis. Nomina uero testium qui hanc donationem fieri uidentes et audientes affuerunt, subter notare curauimus.

Otbertus cellararius

Otbertus camerarius

Hildebertus quoquus

Benedictus blancardus

Andreas

Morandus filius eius.