L'abbé Albert et les moines de Lavardin, concèdent à Salomon de Lavardin leur propriété de Meindez et de Villène.
Datierung: 1032-1060
Noticia conuenientiae quam fecit domnus Albertus abbas et monachi sancti Martini cum Salomone de Lauarzino et Adela uxore sua, faciente Macoardo eorum genero et uxore sua. Vnam quartarm terre in loco qui uocatur Mindeiz et quinque arpennos uinee apud Uillenas habebat sanctus Martinus iuxta castellum illius. Que quidem eis ualde petentibus concessit domnus abbas Albertus et alii fratres sancti Gilderici, quae est cella sancti Martini, per istam quam dicturi sumus conuenientiam. Si quis forte fuerit in uita eorum uel post obitum siue sua seu pro tempore aliena, qui ipsam cellam quam pro redemptione anime sue fundauerunt deseruiet et monachos sancti Martini qui ibi habitant uel etiam habitaturi sunt inde eiiciat, quarta et uinee ad sanctum reuertantur Martinum. Et omnes emptiones et manufirme, et predia quae fratres iam dictae cellae emerunt uel empturi sunt nemine reclamante in sancti Martini tranfundantur dominium. Et ut hoc si necesse fuerit maneat firmum, hoc scriptum super altare sancti Martini posuerunt et donum. Quibus causa vivendi uel audiendi conuenientiam producti sunt testes infrascripti.