Raoul de Montfolet nous abandonne la libre et paisible possession de l´église de Lancé, au prix de 10 livres de deniers.
Datierung: 1090
Nouerint posteri nostri quod Radulfus de Montefoleto calumniatus est nobis ecclesias de Lanceio, pro eo quod de feuo suo erant, de qua calumnia ad hanc concordiam uenit cum eo domnus Gualterius, qui tunc erat prepositus de Beziaco; scilicet dedit ei X libras denariorum, et ille guerpiuit nobis totam calumniam illarum ecclesiarum, ut liberas et solutas ab omni dominio quod ibi prius habuerat, ulterius eas teneremus, sicut Domitilla eas tenuerat, de qua eas acceperamus. Actum anno ab incarnatione Domini 1090, sub domno abbate Bernardo Cujus rei testes subscripti sunt: Simon berardus, Walterius monachus, Rainardus monachus, Adelmus monachus, Gaufredus Bisolus, Warnerius frater ejus, Albericus de Moncaico, Landricus miles de Papia. Facta fuerunt hec apud sanctum Gentianum in domo Gaufredi peioris lupi. – S. Radulfi +