Gervais de Vendôme donne à Marmoutier l’église de Saint-Secondin, Domete de Vendôme, trois parties de l’église de Lancé, et Drogon fils d’Ansbert, la quatrième partie de l’autel et de la dime de Lancé.
Datierung: 1090
Nouerint presentes monachi B. Martini et posteri qui futuri sunt quod Geruasius de Vindocino ecclesiam sancti Secundini beato Martino majoris monasterii. et monachis inibi seruientibus Domino contulit. Dometa autem de Vindocino tres partes ecclesie dedit nobis de Lanceio, et Drogo Ansberti filius assensu et beneuolentia conjugis sue Hemeline, filiorumque suorum Bernardi et Hugonis, et filiarum suarum Tescelinae, Arenburgis, Johanne, 4am partem altaris et decime de supradicto Lanceio solutam et quietam contulit, concedente supradicto Geruasio, a quo eam partem tenebat, cum vxore suanomine Osibila, et concedentibus filiis suis Lancelino, Guillelmo, Bruelle, Bernerio. Ex hoc dono in majoris monasterii capitulo in imul venerunt Geruasuis. Drogo cum vxoribus et filiis ac militibus. Hec dona percepto a domno Bernardo abbate monasterii beneficio auctorizauerunt. Quod audierunt et viderunt, tam ex nostra parte quam sua homines isti. Ex parte sua adfuit Gaufredus ruillatus, alter Guaufredus, Raherius, Hugo Uiuiani filius, Guillelmus. Ex nostra autem de Soemziaco, Guaufredus, Sanzelinus Landricus. Ea autem conditione Drogo donauit, quatenus unum ex consanguinitate ejus clericum ad monachatum reciperermus, si quem talem tunc temporis filium seu parentem haberet, qui jam decursis annis pueritie homo uideretur fore. Hoc autem testificamur testes prenotati et hii subscripti. Haimericus, Ogerius, Guausmerus, Gualterius clarellus, Ademarus carpentarius, Herveus. Actum est autem hoc anno ab Incarnatione Domini 1090, scilicet indictione 17, epacta I concurrente; tempore domni Bernardi abbatis.