Odon, abbé de Marmoutier, donne à Geoffroy de Varennes les moulins de Varennes pour huit muids de blé.
Datierung: 1025-1037
Nouerint presentes et futuri maioris monasterii habitatores quod ego fr. Odo, abbas, laudantibus quibusdam fratribus nostris, concessi Gauffredo de Uarennis molendinos nostros de Uarennis, qui pertinent ad domum Lanciaci, in uita sua, tali tenore, ut per annum octo modios annone, quatuor scilicet frumenti, quatuor annone molturengie domui Lanciaci reddat, et molturam annone monachorum sicut annone aliorum hominum habeat Cuius annone reddende terminus esset in natiuitate Domini, et in festiuitate sancti Xristofori. Si autem ipse Gauffredus eosdem molendinos in uita sua, sponte sua, dimittere uolerit, uel tale forisfactum fecerit, quod emendare non possit, aut non uelit pro quo eos iuste perdat, idem molendini ad ius nostrum soluti et quieti, et ita per omnia parati, sicut eos tenebat, redibunt. Quamdiu uero eos tenebit pro posse suo potius emendare studebit, quam in aliquo deteriorari, nec unquam aut per se, aut per alium queret, ut in ipsis molendinis aduersus nos aliqua calumnia surgat. Censum quoque eorumdem molendinorum X scilicet solidos tres denarios cenomanensium, et VII solidos vindocinensium reddet. Facta igitur ei hac concessione in cellario nostro dedit nobis post decessum suum unum arpennum prati, quod est situm ante portam eorumdem molendinorum, et ipsum donum prius nobis factum, postea super altare beati Martini posuit. Huic concessioni uel dono presentes fuerunt monachi: Ego frater Odo, Hugo hospitalarius. Johannes Saracenus tunc prior Lanciaci, Guiscelinus, Bermundus subbauilus. Famuli autem: Paganus, Beliardis, Eschiuardus, Isenbertus cellararius, Robertus, Boteretus.