Guicher, fils de Guicher de Chateaurenaud, retiré à Blois après la défaite de Thibaud, abandonne certains droits de corvée en faveur de Marmoutier sur ses fermiers de Gastines.
Datierung: 1062
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri majoris scilicet hujus habitatores monasterii S Martini Guicherium filium Guicherii de castro quondam Raginaldi, per guerram que fuit inter comites Tetbaldam atque Gauffredum, ab ejusdem castro nunc adhuc extorrem Blesique manentem hoc requisisse, ut villani nostri de Guastina quantum annone cogebantur ducere et sibimet conservandam in castro predicto reponere, tantumdem Blesim ducerent atque reponerent vel quocumque Guicherium ipsum contingeret habitare. Sed et alia quedam reclamabat aduersum nos idem Guicherius in Guastinella, pro quibus causis cum depredationes nobis aliquotiens intulisset et damna, diuturne concertationis hic tandem extitit finis. Decem a nobis denariorum libras accepit et omnem illam ducende aut reponende ubi ipse habitaret annone perpetuo guerpinit, nostrosque supradictos villanos nunquam se disturbaturum esse spopondit, nisi cum annonam suam ad reponendum, ut supradictum est, in castro memorato ducerent, indeque redirent, quousque in suis domibus essent. Ceterum si uel mercati dies uel alio quocumque seu propter annonam ilico vendendam, seu propter aliud quid sibi necessarium ad illud, pergerent castrum, nullam disturbationem neque a suis hominibus neque ab ipso aut in eundo paterentur aut in redeundo, quamdiu scilicet rusticos ipse terrarum suarum castri illius non prohibuerit adire mercatum. Guerpiuit et uniuersa quae in Gastinella siue in bosco reclamabat siue in plano, excepta vicaria quadam, dequa tamen hoc se spopondit secucurum quod rectum iudicaretur, et primo si ita uellemus in curia Tetbaldi de Rupibus, et si ibi satis nobis non posset fieri, in curia quoque postea comitis Tetbaldi. Guerpiuit postremo omnes omnino alias, si quas aduersum nos ad illum usque diem habuerat querelas, et si deinceps illi aut nos ipsi forsfecerimus, aut homines nostri nullam inde se pollicitus est sumpturum esse vindictam, quousque aut apud priorem nostrum aut apud domnum abbatem de illo deponat foris facto querelam, et post quam querelatus fuerit, rectum sibi fieri, antequam vindicet, VIIIto dies expectabit, quodque hec omnia perpetuo sit erga nos fideliter seruaturum, hos dedit fidejussores: Letbertum Bastardum patruum suum, Herueum coruesinum, Gualterium panemparatum, Hugonem filium Guarnerii. Acta et pacta sunt hec apud Castrum Blesense, anno ab incarnatione Domini M° LXII, mense septembrio, presidente nobis domno abbate Alberto, testibus istis:
Guildino vicecomite. Herueo coruesino. Letberto Bastardo. Gualterio panreparato. Adelardo paupere. Gradulfo filio Aveline. Teodorico de Allaziaco. Huguone filio Guarnerii. Guarino filio Gradulfi. Godefredo filio Ernaldi. Herberto Britone de Cella. Rotberto mariscalco. | Hilgodo. Willelmo homine Heruei. Letardo nepote Fulcherii. Raherio filio Roszonis. Guillelmo mariscalco. Hildegario mariscalco. Johanne conuerso. Otberto decano S. Solemnis. De monachis: Fulcone priore et monaco. Tetberto monaco. Dauid cellarario monaco. |