«Hademar des Moulins, sur le point de mourir, donne au prieuré de Lavardin le moulin de Nyoches, et approuve la donation de six arpents de terre à Villerable faite autrefois par son père.»
Datierung: XIe siècle
Notum sit bis qui post nos futuri sunt habitatores ecclesie sancti Martini, que est apud Lauarzinum, quod quidam uir nomine Hademarus de Molendinis, ueniens ad mortem, donauit ecclesie sancti Martini et nobis medietatem areae molendini apud Nialchias. Aliam autem medietatem iam pridem ante plurimos annos dederat nobis, auctorante domino suo Thoma de Genestia quicquid nobis de eius feuo donaret, testibus duobus uiris Adelelmo de Rupe, et alio Adelelmo perchuino milite eiusdem Thome, ea conueniencia, ut a nobis sepeliretur idem Hademarus apud ecclesiam nostram, cum eius obitus adueniret, quod et fecimus Pater autem eiusdem Hademari donauerat prefate ecclesie sancti Martini apud Uillam rellam VI arpennos terre. Sed ipse Hademarus nunquam uoluit hoc auctorare in uita sua. Veniens uero ad mortem auctorauit nobis supradictam terram, cum area molendini, et omni terra quam habebat circa domum nostram, que est apud Nialchias. Hec omnia annuerunt uxor eius Letgardis, et filii Theodericus .... Rainaldus et Stephanus, et filia eius Richildis, Testes qui hoc uiderunt et audierunt sunt hii: Radulfus frater supradicte uxoris Hademari, Adelelmus de Rupe, Odo frater eiusdem, Rainaldus filius Gauscelini. Ex parte nostra fuerunt hii: Radulfus prior eiusdem celle sancti Martini, Constantinus monachus, Ebrardus de Nialchias, Gauffridus famulus domni Radulfi prioris. Donationem aree molendini auctorauit Gauffredus turmellus, et terrae nostrae que circa domum est, qui ibi aduenit moriente Hademaro, eo quod de illius beneficio eam tenebat Hademarus. Census aree et terre que circa domum est reddatur filiis Hademari in deco latione sancti Iohannis X denarii.