Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE TERRA DE VILLENA, QUAM DONAVIT HVGO PREPOSITVS BLESENSIS. - BLESIS

Nouerint nostri presentes et posteri, Hugonem prepositum blesensem et uxorem eius Praxedem donasse sancto Martino et nobis maioris eius monasterii monachis terram quam habebant apud Villenam siue boscum siue planum. Cuius terre pars una erat de feuo Harduini cognamento ruilli, qui et ipse eam pariter donauit. Altera autem fuerat cuiusdam parentis Hugonis, nomine Odonis, cognomine claui mortalis, a quo dimissa erat eidem Hugoni. Cuius donum fecit saepe dictus Hvgo coram comite Tetbaldo, eodem comite sua hoc concessione auctorizante, et suscipiente loco omnium nostrum fratre nostro domno Rotberto de Virsone, uidentibus et audientibus istis: Rainaldo pagano, Odone Corrello, Ascione Borrello, Arraldo grosso bosco, Ascelino vicario, Porro dono alterius partis terre testes affuerunt: Guiltrannus canonicus, Hamelinus de Maiumo, Richardus filius Vulgrini, Guitbertus famulus monachi, Giraldus seruiens. Vtrique autem donationi annuerunt filii Hugonis, id est Guarinus Petrus, et Hvgo. Itaque iussu ipsius Hugonis et sue uxoris tradidit Dotuinus uenator totam memoratam terram supradicto fratri nostro Rotberto. Cui traditioni terreque ipsius diuisioni affuerunt isti: Martinus uenator, Giraldus seruiens sancti Martini, Rainaldus bouerius, Gualterius de Montibus, Hugo de Montibus, Rogerius de Montibus.