Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie cultoribus quod ODILERIVS cum sua coniuge Bernutia et filio suo Guarino venit in capitulum sancti Gilderici apud Lauarzinum, et accepto eiusdem loci beneficio, terram quam habebat eidem loco proximam, que ei hereditario iure succedit, ab omnibus consuetudinibus quietam, ad uictum sancti Martini maioris monasterii monachorum inibi Xristo militantium, pro anime sue et uxoris sue, nec non et filiorum suorum Gaurini, Huberti, et alii Huberti, Bernerii, Hulberti redemptione, Deo et sancto Gilderico tribuit, tali conditione posita, ut si aliquo modo, quod absit, prefatus locus a sancti Martini monachorum manu excesserit, eadem terra libera ac ab omni consuetudine quieta, ad locum maioris monasterii iam sepe prefati loci capitis redeat. Cuius rei doni serie istius modi conuentionis peracti tam uisum quam auditum testes sunt, quorum nomina subscribuntur:

S. Fulberti.

S. Hildeberti.

S. Teoderici.

S. Amelini.

S. Constantii.

S. Hildeberti.

S. Gaurini.

S. Hildegarii.

S. Constantii.