Archemfred des Roches, chevalier et quelques autres seigneurs féodaux se désistent de leurs droits sur le moulin d’Orchaise.
Datierung: Vers 1100
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii Sti Martini, Archemfrendum nomine militem quendam de Rupibus calumniam nobis intulisse super molendino nostro de pratis de Orcasa, quae scilicet calumnia tali tandem fuit fine complacata. Solidos ei dedimus XXXI, et participationem insuper orationum eleemosynarumque nostrarum, atque ita quicquid juris circa molendinum illum et prata sibimet reclamabat, integre nobis perpetuoque guerpiuit. Idque auctorizare fecit Gauffredum atque Robertum, filios Gauffredi legisdocti, de quorum feuo fuisse sibi dicebat jus illud quod reclamaverat, pro quo auctoramento jlli duorum fratrum juniori Roberto, qui, cum eodem Archemfrendo guerpitionem faciente, presens fuit in capitulo nostro, et participandum illico ipum benefactum nostrum, et frenum quoque dedimus deargentatum. Alius autem quidam videlicet arcuenarius (abarenarius) de Caluomonte eumdem molendinum habere se dicebat in taxamentum, sed et huic solidos decem (dedimus) et totam nobis guerpiuit huiusmodi reclamationem. Testes eorum quae dicta sunt: Robertus cellararius, Joannes filius Benedicti, Martinus filius Guarningi, Rainardus caput de Villano, Giraldus sator, Ingelbertus filius Richardi, Ocbertus filius Heruei.