Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«TESTIMONIUM GAUSBERTI PREPOSITI QUOD DOMINI CASTRORUM CALVI MONTIS ET AMBAZIACI NULLAM CONSUETUDINEM HABENT IN TERRA SANCTI MARTINI, ORCASA, CHILZIACO, ET FONTE MERLANDI. - BLESIS

Cum omnis pene cause vel controuersie definitio testium soleat approbatione roborari, dicente domino in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, unius quoque testis assertio, ibi summum vigorem fidei et veritatis obtinet, ubi ille qui perhibet testimonium, cum in multis antea probatus sit fidelis extitisse dominis suis, per fidem quam eis promisit adiuratus, non ipsorum parti sed aliene illud prebet. Certum est enim quod nichil adulationis atque fraudis habet testimonium huiusmodi. Pateat igitur universis quod anno secundo a dedicatione monasterii nostri, quod maius dicitur, facta a secundo URBANO papa, Gauffredus de Caluomonte volebat immittere quasdam novas consuetudines in obedientiis nostris, Orcasa scilicet et fonte Merlandi, et Chilziaco, que mestive nuncupantur vulgo. Unde cum nobis et rebus nostris molestias quasdam iam intulisset atque inde adrationatus quare hoc faceret, nulla alia de causa se hoc facere responderet. Accidit eodem anno Adelam comitissam, Stephani comitis uxorem, de Francia redisse et apud Blesim esse. Quod praepositi memoratarum obedientiarum audientes, domnus scilicet Rodulfus de Cantu merule, et domnus Gauffredus brito, et domnus Arnulfus biturigensis perrexerunt ad eam, una cum domno Bernardo panetario nostro cognomento flagello, querimoniam facturi de predicto Gauffredo Caluimontis domino. Contigit autem forte ipsum Gauffredum ante comitissam esse eodem tempore. Facta igitur querimonia a prefatis monachis dicentibus quod ipse nullam consuetudinem haberet in memoratis obedientiis, cepit eis contradicere. Et in hunc modum contendebant coram comitissa, quod audiens ipsa et litigio illi finem volens imponere, interrogavit Gausbertum prepositum Calui montis, virum iam senem provecteque etatis, ac fidelem eiusdem Gauffredi hominem, qui tunc forte presens erat, atque adiuravit eum per fidem quam dominis suis promiserat, ut coram universis diceret, si domini Calui montis atque Ambaziaci haberent ullam consuetudinem in obedientiis supradictis. Cui ille respondens in omnium presentia qui aderant, protestatus est et ait dominos illos suos, castri scilicet Calui montis atque Ambaziaci dominos, nichil prorsus consuetudinis habere in sepedictis obedientiis beati Martini atque nostris. Quod Gauffredus et ipse audiens, in comitisse ipsius et omnium qui presentes fuerant auribus ait: Et ego illas obedientias scilicet memoratas ab omni consuetudine liberrimas esse profiteor, quando quidem fidelem nostrum domnum Gausbertum hoc protestare et affirmare audio. Nec ab hac die in eternum ullam consuetudinem ab eisdem exigo. Cuius testimonii Gausberti prepositi Caluimontis in blesensi curia facti, testes sunt isti: Gilo de Soliaco, Stephanus vicecomes meldensis Guermundus qui fuit siniscalcus, Godefredus siniscalcus, Raimundus de Vigenna, Gauffredus borellus, Herueus belonius, Andreas barba, et alii multi.