Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE ODA UXORE GUARINI - TURONIS

Noverint tam posteri quam presentes quod, Gausberto louiso monacho faciente obedientiam de fonte Merlendi, Oda uxor Guarini filii Graulfi dedit monachis sancti Martini, apud fontem Merlendi terras, prata, silvam, et omnia que habebat circa loca fontis Merlendi, propter animam suam, et ut ad maius monasterium sepeliretur. Tradiderunt etiam illa eadem atque concesserunt filii eius, Guarinus et Graulfus, et filia eius uxor Heruei beloni. Dedit autem monachus singulis filiis pro auctoramento sex denarios et filie minori unum. Viderunt et auctoraverunt ista: Herueus belonus. Matheus girorii filius, Rotbertus de sancto Dionisio, Normannus de Caluo monte, Raymundus servus eius. Anianus parvus, Juo homo Mathei. Giraldus famulus monachi. Gaufredus servus sancti Martini.