Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTICIA DE CONCORDIA CUM BURCHARDO FILIO MATHEI FILII GRIPONIS FACTA DE ROSDONE. – BLESIS

Notum sit omnibus quod Burchardus, filius Mathei filii Griponis, calumniabatur nobis terram quam pater eius nobis dederat ad obedientiam ville Belfodii pertinentem, dicens se donum illud patris nonquam concessisse, quamvis iam natus faisset illius donationis tempore. Unde et predam nostram cepit. Tandem vero dedit ei domnus Guarnerius, eo tempore prior ville Belfodii, XXX solidos blesensis monete, et sic ille dimissa penitus calumnia sua venit in capitulum nostrum, per conductum prefati monachi nostri, donum illud patris sui quod antea calumniatus fuerat concedere, et auctorizare. Quod et fecit in presentia domni abbatis nostri Bernardi, et totius capituli nostri. Actum anno secundo a dedicatione nostri monasterii quam secundus Urbanus papa fecit. Testes huius concessionis sunt hi: Landricus cocus, Rainaldus frater eius, Johannes hospitalarius, Gaulterius de Parciaco, Ingelbertus de Carrofo. Arnulfus de Relliaco Burgaldus, Othgerius mariscalcus, Ilgodus de Podio, Hilduinus guismundellus, Arnulfus cellararius.