Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE PRATO HODIERNE

Noverit fidelium dilectio Hodiernam Guillelmi de Miseriaco uxorem dedisse monachis sancti Martini Lauarzinum commorantibus, pro ipsius Guillelmi mariti sui suaeque animae salute, prata illa que vulgo prata Gaardi dicuntur, existencia ibi ubi fluviolus ille qui Sarnerias dicitur intrat Ledum. Quod Normannus ratorius, ex cuius feuo prata erant, quesiuit et voluit et auctoravit tam ipse quam Paganus filius eius, censum mittentes, ad octo denarios reddendos in festivitate sancti Georgii. Huic vero prefatae Hodierne donationi, sed et Normanni ratorii filii quoque eius auctorationi interfuerunt: Arraldus et Golandus canonici, Stephanus presbiter, Fulco de Banasta, Bancelinus, Girardus, Osbertus homines sancti Martini, Goffridus piscator, Ulricus sutor, Rainaldus peleterius, Hamo, RainaIdus sochet, Odelarius faber. Prefatum quoque Normannum et Paganum filium eius ad haec testificanda nominamus, quibus, ut hec auctorarent que premisimus, dederunt monachi Normanno patri duos solidos et Pagano filio eius singulos suptulares de Cordoano.