Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTICIA DE BURGO UINDOCINENSI - DE LAVARDINO

Litterali noticia successoribus nostris tradere curavimus, quod anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo septimo, recuperavimus, justicia exigente, quicquid, Guarinus Fulmerii filius eiusque successores, de terra illa in qua apud Uindocinum burgum habemus, tenuerunt. Quia enim ipse Guarinus terram sancti dum inde esset serviens sibi fraudulenter retinuerat, ipso iam defuncto, Agnes uxor eius et Hildebertus eorum senior filius, Goffredi prulliacencis tunc vindocinensis comitis suorumque judicio coacti sunt recognoscere se iniuste terram sancti possidere, dum absque generalis capituli auctoramento, immo monachis semper calumpniantibus, eam tam ipse Guarinus quam et ipsi tenuerant. Acceptis itaque a domino Radulfo tunc lauarzinensis cellae priore novem libris, super omnibus que inibi habuerant gratanter guirppium fecerunt, per quemdam cultellum qui et ob hoc per plurimos annos apud Lauarzinum in testimonium guirpi illius servatus est. Hanc guirpitionem et totam convenientiam viderunt et audierunt quamplurimi, ex quibus sufficiant in testimonium tam ex nostra quam ex eorum parte, Salomon de Fracta valle, Harduinus de Ponte, Hugo de Martiniaco. Martinus famulus. Herueth filiaster eius, Engelardus famulus, Alcherius de Lauarzino, Galterius nutricius, qui quia eorum consanguineus dicebatur, decem solidos ut auctoraret haec que retulimus a nobis habuit. Quibus ab omnibus concorditer auctoratis tam Agnes mater quam Hildebertus filius eius Lauarzinum aduierunt, sicut pepigerant; ibique in capitulo totam convenientiam superius scriptam multis ibidem assistentibus, reauctoraverunt. Acceptoque ibi sancti Martini benefacto fratrumque societate, cultellum cum quo Uindocini guirpium fecerant accepientes, propriisque manibus portantes super altare obtulerant ..…….. scilicet restituentes sancto quod de suo iniuste possederant. Horum nichilominus testes extiterunt: Salomon de Fracta valle, Hugo de Martiniaco, Harduinus de Ponte, Hugo britellus, Martinus et Ledbertus famuli multique alii. His autem quae retulimus non interfuerant alii duo filii prefati Guarini, Wlgrinus scilicet et Rainaldus. Quos Turonis commorantes in castello novo adivimus. Ubi et ipsi in sancti Martini domo, presente etiam matre, ibi maioris monasterii benefacto a tribus monachis, quos ad hoc dominus Bernardus abba ex consensu capituli illuc transmiserat, accepto, reauctoraverunt gratanter totam convenientiam quam cum matre ipsorum et fratre feceramus. Huic vero terciae auctorationi interfuerunt monachi qui ad dandum beneficium missi fuerant: Riuallonius scilicet sacrista, Matheus Mathei de aureo monte filiaster, Petrusque britannus. Laici quoque ad fuerunt quorum nomina subterscribuntur: Radulfus popinus Alberti de Malfemer, Johannes gibertus, Ebulo Mercator, Galterius cambiator, Guido pedferre, Vitalis guineherius, Arraldus de Cella, Rainaldus, Goscelinus corduanarius, Garellus merchator, Holdoinus cellerarius, Johannes cellararius. Rotbertus tort chapel, Ascelinus Carpentarius, Stephanus blanchet.