Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
« NOTITIA DE PLAXICIO ET TERRA QUAM VENDIDIT HUGO DERAMATUS. – DE FONTE MELLANDI. - BLESIS

Notum posteris facimus quod Hugo darramatus vendidit nobis, id est beati Martini maioris monasterii monachis, plaxitium et terram, quam habebat ad fontem Merlanni. Accepit autem inde ipse quidem XXX sol., uxor ipsius Agnes, ut annueret, porcum unum, filii quoque eorum Tetbaldus darramatus VI denarios, Hugonellus unum denarium, ut auctorarent. Et ita fecerunt. Hanc venditionem Hamelinus etiam de Magduno, de cuius feodo erat, annuit, et donum nobis per filium suum Gilduinum misit. Pro qua re idem Gilduinus habuit a nobis XXIVor solidos, et promissa est ei benefacti nostri, et orationum societas, si peteret, et patri similiter. Gilduinus autem pepigit et Azonem borrellum fideiussorem dedit, ut ab omni calumnia haec nobis acquietet. Testes utriusque rei: Adam de ultra novem Maria, Johannes de Sacinniaco. Tetbaldus de Ualle, Rotbertus de sancto Dionisio, Normannus de Caluo monte, Guicherius loduici, Hebruinus, Clemens molendinarius.