Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Emu par les défenses faites par le pape Urbain II aux laics de retenir en leur possession les biens des églises, Odbert Ternier, chevalier, donne à MM. tout ce qu'il possédait dans l'église de Maves. - La même année il vendit à la même abbaye le fief qu'il tenait de Gillo, pour la somme de 30 livres.
Datierung: 1095/6
Ausstellungsort: Grèneterie

« NOTICIA DE HIS QUE ODBERTUS TERNERIUS DEDIT ET VENDIDIT NOBIS APUD MADIUAM.- BLESIS

Nullum dubium quod per incuriam sive negligentiam maiorum et predecessorum damna plurima soleant minoribus et successoribus accidere, dum res suis acta temporibus negligunt memorie litterarum commendare, ac per hoc adquisitorum tam actoribus quam ipsorum datoribus atque testibus ignoratis, quippe per tempora succedentia a memoria pro oblivione deletis, heredes calomniosorum versutiis facillime perdunt, quod cum labore multo atque studio patres adquisierunt. Quapropter nos heredum et successorum nostrorum utilitati providentes, cuncta pene que nostris temporibus adquirimus, ad ipsorum noticiam et memoriam litteris commendamus; quarum auctoritate muniantur contra calumniatorum omnium machinationes ac peruasiones. Notum sit igitur universis quod miles quidam pagi redonensis Gilo nomine, dominus castri quod dicitur Ansquitilli dederit Deo et beato Martino atque nobis eius monachis sicut in alia carta plenius habetur, quamdam sui juris villam Madiuam nomiue, in blesensi pago sitam, et quicquid omnino habebat in ea tam in proprietate sua, quam alio quolibet modo sicut ipsemet habebat, anno scilicet dedicationis ecclesie nostre ab Urbano secundo papa facte. Cum ergo miles quidam Osbertus nomine cognomento autem ternerius deberet de nobis tenere, sicut de prefato Gilone tenuerat, tertiam partem tam memorate ville quam etiam ecclesie ipsius, et omnium ad eamdem pertinentium, audiens quod papa supradictus eodem anno interdixerat, ne quis amplius ecclesie decimas ac cetera huius modi venderet aut emeret, et insuper docuerat quod omnis laicus huiusmodi pertinencia ministris ecclesiarum non sine periculo sue anime possideret, timore divino compunctus dedit, assensu coniugis sue nomine Elisendis, et filii sui adhuc parui nomine Hamelini, simul etiam filie sue nomine Adenordis, atque etiam nepotis sui Hamelini, pro sua suorumque parentum animabus, Deo et beato Martino atque nobis eius monachis maioris monasterii, ipso anno, per manum quorumdam duorum fratrum nostrorum domni scilicet Bernardi cognomento flagelli, tunc temporis panetarii nostri, domnique Andree de Gometh, quicquid in predicta ecclesia Madiue, et in omnibus ad ipsam pertinentibus tenebat et possidebat. Unde et nobis donum per ipsos misit. Post aliquantum vero temporis, eodem tamen anno locutus cum supradictio frater nostro Bernardo Blesis in domo Harduini cognomento ruilli, soceri sui, vendidit ex integro nobis per manum eius triginta libris blesensis monete, omne feuum quodcumque, in memorata villa Madiue, eatenus a prefato Gilone tenuerat, et tunc de nobis tenere debebat, nichil sibi omnino inde retinens concedent memorata conjuge sua, que pro ipsa concessione habuit a viro suo decem solidos, et filio eorum Hamelino puero concedente, qui pro hoc ipso habuit a nobis duos solidos, sed et filia ipsorum Adenorde de cuius supra meminimus, et ipsa pro concessione illa recipiens XII denarios. Insuper etiam concedent Hamelino, nepote ipsius Otberti ternerii. In quo loco recapitulavit donationem quam nobis fecerat antea de ecclesia Madiue, et aliis superius descriptis et eam auctorizavit, annuentibus uxor sua, et filiis et nepote sue Hamelino supradicto. Cuius rei testes sunt hi, de patre Otberti: Fulcradus morardus, Odo, Bertelinus, Hugo de Faicis, Haimericus, Gausbertus beuronus, Amalricus, Gilduinus rufus. Rotgerius mercator. De nostra autem parte: Gilduinus de Maduno, Herueas prepositus, Simon nepos eius, Belinus de platea, Guarinus filius eius, Paganus borellus, Fulco de Uigenna, Ingelbaldus famulus sancti Martini, Rainerius, Xristianus, Girbaldus, Giraldus gobio, Willelmus de Oscampo.