«Donation faite à l’abbaye de MM. par Gilon, seigneur de Chateau Anquetil dans le bourg de Rennes, tout ce qui lui appartenoit à Maves, dans le bourg de Blois, tant dans l'église, dixmes, vignes, prez, terres labourables et non-labourables, que tous les droits et coutumes, prefits et revenus, ainsy qu'il en a joui ci-devant. Quelque temps après, son fils Geoffroy surnommé Breton, de Chateau Galardon, consent à cette donation moyennant 12 livres.»
Datierung: 1095/6 03 19
Quam sit utilis elemosine largitio multis modis scripture sacre manifestat assertio. Scriptum est enim: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Item: Redemptio anime viri diuitie eius. Et in libro Thobie legitur quod elemosina liberat a morte. Propheta quoque Daniel regi Nabuchodonosor: Redime, inquit, peccata tua elemosinis. Dominus etiam de ipsa sic loquitur: Date, ait, elemosinam, et omnia munda erunt uobis. Et item Propheta: Absconde elemosinam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te. Quamvis ergo sit tam utilis elemosine fructus utique pauperibus erogande, discernendum tamen est quibus potissimum pauperibus eam debeamus erogare. Sunt enim pauperes miseri, et regni celestis omnino expertes, et sunt pauperes beati, quorum regnum colorum est. Isti tantum rebus, illi autem non solum rebus sed etiam spiritu sunt pauperes. Isti necessitate solum et non voluntate, illi vero voluntate sua et non necessitate, qui ut liberius Xristum sequi possent propriis abrenuntiaverunt, et eius qui pro eis pauper factus est pauperes effecti sunt. Hos itaque Xristus precipit ut de mammona iniquitatis amicos nobis faciamus et a quibus recipiamur in eterna celorum tabernacula, cum ab hac vita defecerimus. Hec igitur ego Gilo nomine in Britannie partibus oriundus, dominus castri Ansquitilli, in redonensi pago, militaribusque negotiis implicitus, cum a diuine legis predicatoribus audissem, et me peccatorum onere miserabiliter admodum opprimi, et usque ad ipsa quoque inferni claustra enormitate meorum criminum demergi me tremebundus attenderem, secundum scripture sacre superius prolata testimonia statui peccata ipsa elemosinis redimere, et sic animam meam a morte quam michi eadem preparaverant liberare. Egregium illud genus pauperum, monachos scilicet egregii confessoris Xristi Martini, de maiori monasterio pre ceteris eligens, et eis ex facultatibus meis quamdam portiunculam gratanter impertiens, nono itaque die a dedicatione ecclesie ipsius predicti cenobii ab Urbano papa glorioso sollemniter adimpleta, veniens in capitulum eorumdem fratrum accipiensque beneficii ipsorum societatem, dedi Deo et beato Martino atque ipsis pro mea et parentum meorum animabus quicquid prorsus habebam, sive in dominicatura mea et proprietate, sive quolibet alio modo apud villam que Madiua nuncupatur, in blesensi pago sita, tam in ecclesia et decimis et omnibus ommino ad ipsam pertinentibus, quam etiam in domibus, vineis, pratis, terris cultis et incultis, et quibus libet prorsus aliis. Ea videlicet ratione prefata, villa eis tradidi et concessi, ut ita liberem et quietam iure perpetuo deinceps eam cum omnibus consuetudinibus et redibitionibus suis possideant, sicut ego ipsam eatenus possederam, ita videlicet, ut quicumque inde sive emptione, sive dono, sive in feuo, sive quolibet alio modo aliquid de me tenebant, vel habebant, eodem modo post hac a beato Martino, et eius monachis teneant et habeant, et redibitionum ac servitiorum, et subiectionis consuetudines universas, quas hactenus mihi impendebant sive impendere iure debebant, ipsis Dei servis de cetero impendant, et idem ipsi quicquid omnino iuris et dominationis in eadem villa habueram in perpetuum absque ullius contradictione possideant. Cuius rei donum primo posui in manu venerandi abbatis tunc temporis. Bernardi, ac deinde, illud super altare dominicum obtuli. Cui rei testes subnotatos adhibui: Alanum filium comitis Conani, Hamelinum de cornilliaco, Guillelmum decanum, Rocium de Puteolo, Richardum filium Haimonis, Haimonem filium Maini, Juonem filium Uruodii. Non longe post concessit hoc ipsum donum filius eius Gauffredus, cognomento brito de Galardonocastro, apud ipsum castrum, accipiens inde XII libros carnotensis monete a domno Bernardo, monacho panetario nostro, cognomine flagello. Cuius concessionis testes sunt: Teduinus monachus prepositus noster de Carnoto, et Albericus famulus eius, Rotbertus miles de Hanchiis, Hugo filius Rotberti.