Bernard le panetier achète au profit de Marmoutier, de Téduin, fils de Séguin, deux maisons situées à Blois, à Bourg-Moyen, pour 12 livres. - Téduin se désiste de ses réclamations sur la vigne donnée par son père.
Datierung: 1094
Noverint posteri nostri quod Bernardus panetarius emit ad opus sancti Martini domos Teduini, filii Seguini arbalestarii, quae sunt Blesis in burgo medio. Et hoc concesserunt comes Stephanus et uxor eius Adela comitissa, et Haimo, prepositus, de cuius feuo erat, et habuit Teduinus XII libras. Et Haimo prepositus C solidos. Hanc emptionem auctorizavit Umberga uxor Teduini et due filie ejus . Et quia domus erant de dotalicio Umbergae habuit ipsa Umberga de supradictis duodecim libris quatuor libras. Promisit etiam Teduinus quod si quisquam calumniaretur sancto Martino et monachis eius antedictas domos, ipse acquietaret, aut heredes eius. De hoc est fide iussor Haimo prepositus tali pacto quod si Teduinus aut heredes eius nolunt acquietare calumniam, si insurrexerit, ipse Haimo aut heres eius qui feuum Teduini habebat acquietabit totum sancto Martino et monachis eius, et accipiet feuum Teduini, tradetque monachis sancti Martini. Hoc viderunt et audierunt Bernardus flagellus, Herbertus de Torciaco, Gualterius de Valle, Stephanus ridellus, Radulfus de Canta merula, Gauffredus de Rumiliaco, Otbertus clericus, Haimo praepositus, Radulfus de monte Tealdi, Isembardus cellararius, Gualterius de Parciaco, Guillelmus pugil, Guillelmus de Chilziaco, Guarnerius de sancto Aniano, Constantius, Benedictus de Beziaco, Johannes de Moncello, Stephanus verroillus, Guarinus pelletarius, Martinus de Rengiaco, Martinus de Vindocino, Herueus filiaster eius, Milo de Vindocino, Otgerius de Muissi, Vaslinus manduca villanum, Petrus treuisca, C… famulus. Istam convenientiam auctorizavit Algerius grandinus, de quo ... prepositus tenet feuum Teduini et uxor eius. Vineam que est ad vicum Hermentrudis, quam Seguinus pater Teduini donaverat monachis sancti Martini calumniabatur eis isdem Teduinus. Postea guerpiuit illam calumniam omnino ipse et Umberga uxor eius et due filie eius, et habuit propter hoc V solidos denariorum. Testes sunt huius rei Guarinus pellitarius, Otbertus clericus, Isembardus, Lisoius. Actum anno ab incarnatione Domini M.XCIIII, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo, XImo anno ordinationis eius.